Jump to content

Minecraft

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Minecraft insignia
Minecraft cubus

Minecraft, sive Fodificium,[1] est ludus computatralis mundorum creandorum a societate Mojang Studios anno 2009 in lucem editus, quo lusor, ingenio suo, quidquid velit facere potest. Prima versio ludi in lingua programmationis Java a Marco Alexio “Notch” Persson cum elementis ludorum Dwarf Fortress, Dungeon Keeper, et Infiniminer edita est. Anno 2011 programmatores Mojang ludum integrum ediderunt, quem adhuc additionibus refectionibusque augent. Hodie Minecraft omnium ludorum electronicorum emptissimus est et quotannis amplificatus.

Fodificium est ludus creandi tridimensionalis. Lusor personas gubernat quibus licet mundum computatrale genitum explorare, necnon cubos variarum materiarum (ex quibus mundus concretus est) delere et ubilibet collocare.

Modus Supervivendi

[recensere | fontem recensere]

Hoc in modo cuique lusorori corda sunt dena, quae gradum suae salutis definiunt, quae porro cibo repleri queunt. Nihil lusori mandatum est nisi ut ne moriatur. Lusorem materias colligere oportet, ut instrumenta et multa alia fabricare possit. Cara aera, sicut ferrum, aurum, et adamantes in cavernis inveniri possunt. Etiam res alchemicae in regione infernali quam per portam obsidianam intratur, inveniri possunt. Aliae materiae variis in biomatibus aedificiisque inveniendae sunt.

Multa pericula lusori patienda sunt, praecipue monstrorum hostilium, quae lusorem nocte, vel intra speluncas, petunt (gradum tamen difficultatis ludi optari potest apud optiones). Haec cum ita sint, lusorem oportet arma fabricari materiasque colligere, quo monstra facilius pugnet suasque possesiones melius muniant. Notissimum ludi monstrorum est serpetor, qui lusori silentio appropinquat ac eo pervento displodit. Cum lusor mortitur, cuncta sua bona quae secum tulerat deicitur. Itaque, cum se denuo mundo iungit, aut apud locum ubi primum ortus erat, aut iuxta lectum suum, aut in regione infernali iuxta cubum nomine "Ancora Renascendi" renascitur.

Modus Extremus

[recensere | fontem recensere]

Similis est modo supervivendi, at lusor renasci non quit. Monstra etiam lusorem maiore vi laedunt. Lusor mortuus mundum nihilominus spectare potest Modo Spectatoris.

Modus Creandi

[recensere | fontem recensere]

Hic modus arti creandi deditus est. Lusoris persona laedi nequit et volare potest, lusor etiam fontem omnis rei infinitam habet. Mundum amplius mutare potest imperiorum computatorium scribendo in ludum. Aptus est modus ad quodlibet faciendum.

Modus Periculosus

[recensere | fontem recensere]

Similis est modo supervivendi, at lusor cubos non delere potest.

Modus Spectatoris

[recensere | fontem recensere]

Lusor per cubos et parietes ambulare, mundum e specie monstrorum et animalium spectare et celeriter volare potest.

Ludus Multorum

[recensere | fontem recensere]

Lusor se interrete administratoriis aliorum lusorum iungere potest.[2] Administratoria generibus duobus divisa sunt, privata publicave. Tam adapta saepe sunt administratoria ut simulationes aliorum ludorum esse videantur.

Lusor etiam mundum ludi unius in administratorium retis localis vertere potest.

Musica ludi a C418 electronicarum harmoniarum musico facta est. Die 4 Martii 2011 album primum "Minecraft - Volume Alpha" in lucem editum est. Postea, 9 Novembris 2013 alterum album, "Minecraft - Volume Beta," editum est.

Adaptationes

[recensere | fontem recensere]

Fodificium computatorium facilius adaptatur, itaque magna vis adaptationum est. Multa agunt adaptationes: aliae rerum facies sonosque mutant, aliae novas res ipsas ludo addunt.

Fodificium primo in alpha scriptione 17 Maii 2009 et in beta scriptione 20 Decembris 2010 in lucem editum est. MinaeConsilio evenienti scriptio integra nuntiata ac edita 18 Novembris 2011.

Xperia Play elata 16 Augusti 2011 est scriptio; statim Fodificii Portabilis Editio ad Google Otium. Deinde ab 4J Studios, proficiendi causa aliena cohors, ad Xbox 360 ludus latus est. Praeterea, die 17 Novembris 2011 ipsa Editio Portabilis ad AppStore appulit.

Facies serpetoris
Sceletus

Multa animalia monstraque, mobilia appellata, in hoc ludo sunt. Alia amici, alia hostes sunt. Eis nomina Latina et Anglica sunt hic scripta.

Mobilia hostilia:

  • Aranea (Spider)
  • Serpetor (Creeper)
  • Mucus (Slime)
  • Sceletus (Skeleton)
  • Resurrectus (Zombie)
  • Sceletus eques (Spider Jockey)
  • Larva (Ghast)
  • Aranea cavernae (Cave Spider)
  • Cassus (Husk)
  • Aberrator (Stray)
  • Flammifer (Blaze)
  • Cubus magmatis (Magma Cube)
  • Sceletus deurens (Wither Skeleton)
  • Venefica (Witch)
  • Lepisma saccharina (Silverfish)
  • Custos (Guardian)
  • Custos postnatus (Elder Guardian)
  • Evocator (Evoker)
  • Vindicator (Vindicator)
  • Vex (Vex)
  • Mersus (Drowned)
  • Phantasma (Phantom)
  • Praedator (Pllager)
  • Vastator (Ravager)

Mobilia innocua:

Mobilia innocua, sed lacessita hostilia:

Mobilia quae hostilia pugnant:

  • Automatum ferreum (Iron Golem)
  • Golem niveum (Snow Golem)

Ultima Monstra

[recensere | fontem recensere]

Deustor (Anglice Wither): niger cineraceusve triceps sceletus est. Deustor evocatur cum tres calvariae sceletorum deurentium in "harenam animarum" in formam litterae T similem constructam positae sunt. "Stellam Infernam" relinquit monstrum occisum.

Draco finalis: immanis atque potens draco est, qui in terra "Fine" (Anglice The End) habitat. Post mortem ipsius "ovum draconis" super exitus fontem apparet.

  1. DTsatori. “Fodificium: Minecraft Latine Redditum et Emendate.” DT-Sama / Fodificium, 2 Jan. 2024, github.com/DT-sama/Fodificium.
  2. Mathis, Adrianus. Latine Hodie, 2 Apr. 2024, mc.latinehodie.eu. (intrumentum computatorium) administratorium, vocabulum in usum huius administratorii Latini Fodificii.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jim Rossignol, Building-block World, PC Gamer UK, nº 204, Future pl.
  • Daniel Hindes, Trouble Down Mine, PC PowerPlay, nº 169, Nextmedia.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Minecraft spectant.