Jump to content

Framea

E Vicipaedia
Plura arma, inter quae et framea saeculi sexti, hic exhibentur.

Framea est Germanica hastarum species, de qua Tacitus in libro VI sui operis Germaniae scripsit: “[Germani] hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro.” Tacitus hoc verbum Germanicum esse dixit, sed in linguis Germanicis verba framja- vel framjō- vel similia inventa non sunt. Sed in Veteriscandinavica lingua, verbum þremjar (id est: acies (plurale),[1] laminae gladiorum) est, et in Veterisaxonica lingua verbum thrumi (id est: acumen hastae) est, et littera þ appellatur thorn et sonum litterarum "th" in Anglico verbo "thing" est. Sonus litterae þ(en) Romanis antiquis ignotus est, et forsitan interdum f pro þ dixerunt.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Must, Gustavus (mensibus a Iulio ad Septembrem anni 1958). The Origin of framea. Language. 34 (3). pp. 364–366
  • Harrison, Marcus & Embleton, Gerardus (). Anglo-Saxon Thegn 449–1066 AD. Osprey Warrior. vol. 5

Nexus interni