Jump to content

Systema relationum

E Vicipaedia
Redactio 03:02, 22 Maii 2025 a conlatore Grufo (disputatio | conlationes) facta
Relativitas simultaneitatis(en)(d) per artem animandi illustrata

Systema relationum[1] in physica et astronomia est systema coordinatarum, cuius origo(en)(d), directio(en)(d), et norma(en)(d) sic definitae sunt ut ad peculiare spatium aut spatitempus referantur. Exemplum perclarum est systema relationum inertiale(en)(d), quod ad res quiescentes seu in motu uniformi refertur.

Ut systema relationum plene statuatur, satis est n + 1 puncta definire ad n dimensiones repraesentandas. Exempli gratia, systema coordinatarum Cartesianum(en)(d) definiri potest primo puncto apud originem et ceteris punctis apud unitatem distantiae per omnes axes coordinatarum positis.

In relativitate speciali Einsteniana, systemata relationum adhibentur ut phaenomena quod moveri observantur ad observatorem referantur. Hoc in contextu, saepe locutio systema relationum observationale adhibetur, quae indicat observatorem intra tale systema quiescere, quamquam ei non necesse sit apud originem iacere. Systema relationum relativisticum etiam tempus coordinatarum(en)(d) includit (vel implicat), quod inter diversa systemata relationum quae inter se moventur(nn)(d) non idem manet. Sic res a relativitate Galilaeana differt, in qua omnia tempora inter se congruunt.

Notae

  1. Anglice Frame of reference, Theodisce Bezugssystem. De locutione Latina conferatur Bauch, Brunus (). Idealismus und Realismus. vol. 20, fasc. 1. Kant-Studien. Berolini: Reuther & Reichard. p. 101: “Und die Realität der ‘Dinge ausser uns’ kann hinsichtlich der Raumauffassung allein dann gesichert werden, wenn der Raum mathematisch-gesetzlich als ‘systema relationum’, als Bezugssystem verstanden wird.”

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad systema relationum spectant.
Atomi

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!