Jump to content

Java (lingua programmationis)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Java est lingua programmandi quam James Gosling pro societate Sun Microsystems (nunc a collegio Oracle dominata) excogitavit eo consilio, ne necesse sit programata iterum iterumque rescribere ut in aliis systematis effici possint.

Natura

Huius linguae syntax a lingua C et C++ deducta est. Lingua autem ab his linguis discrepat, quia

  • indicatorum facultatibus caret,
  • omnia dicta logica (sicut if et while) sola argumenta Booleana accipiunt,
  • ita compilatrum facitur ut omnia programmata solum ex programmandi obiectorum fundamentis scribantur, et
  • facultatibus quibus programmator memoriam moderetur omnino caret; quorum facultatum loco motrum memoriam automatice administrandi praebitur.

Ut idem programma sine mutatione in omnibus apparatibus systematisve effeci potest, programmata Java et compilantur et interpretantur. Omnia in byte-code (sc. Latine octeti notas) compilantur, et haec byte-code tunc efficiuntur ab interprete Java Virtual Machine (sc. Latine Javae Virtualis Machina) appellato. Javae programmata, propter necessarium interpretationis tempus, necessario mediae celeritatis efficiuntur qua programmata C vel C++.

Historia

James Gosling et Patrick Naughton hoc opus mense Iunio 1991 ceperunt, promittentes quod nova lingua utentes programmatores possunt programa "semel scriptum ubique efficere" (Anglice "Write once, run anywhere").

Lingua primitus Anglice Oak (Latine Robor) appellaverunt, quod quoddam robur extra Goslingii scriptorium stetit extra fenestram suam visum. Tunc Green (Latine Viridis) et tandem anno 1995 huius linguae versionem 1.0 divulgaverunt nomine finali Java.

Exemplum

Salve, munde!

public class SalveMunde {
    public static void main(String[] args) {
        System.out.println("Salve, munde!");
    }
}

Res Speciales

Applet

Appleta (sc. Latine: "Applicationes parvae") in paginis interretialibus praebuntur.

Swing

Swing est unus modus quo fenestra creantur in Java; et adhibetur per bibliothecam javax.swing.

"Salve munde" Swing adhibendo:

import javax.swing.JFrame;
import javax.swing.JLabel;

public class SalveMunde {
    public void initGUI() {
        JFrame gui = new JFrame("Salve Munde Exemplum");
        gui.add(new JLabel("Salve, munde!"));
        gui.setDefaultCloseOperation(JFrame.EXIT_ON_CLOSE);
        gui.setVisible(true);
        gui.pack();
    }

    public static void main(String[] args) {
        SalveMunde s = new SalveMunde();
        s.initGUI();
    }
}

Documentatio

Java Javadoc (Anglice: "Javadoc") utitur, ubi praeter annotationes // et /* */, etiam notationes /** */ adhibentur, quae automatice in documenta converti possunt.

Editiones

Java quattuor editiones sustinet:

  • Java Card
  • Java, Micro Edition
  • Java, Standard Edition
  • Java, Enterprise Edition"

Formula:Link FA