Linux


Linux (-cis, m.), signum mercatorium Linux®, dicitur omnia systemata administrativa computatralia quod nucleum Linucem includit. Quamquam ubique haec systemata simplius Linux appellantur, ea a rerum informaticarum peritis saepe potius GNU/Linux appellantur, quod omnia haec systemata programmatibus multis a incepto GNU prolatis utuntur.
In mundi mercatu, Linux est unus ex variis alternis systemati Microsoftis. Linux autem a communione programmatorium creatus est, sicut Vicipaedia. Linux est non solum gratis, sed etiam apertus, id est, programmatum librum omnes usores possunt inspectare et elaborare.
Historia
Linux ex cogitatione Lini Torvalds anno 1991 ortus est. Linus enim, qui systema Minicem amabat, hoc systema systemati Unici simile factum haud putabat esse perfectum, maluitque novum systema administrativum creare modo ad se delectandum (Anglice: just for fun) et ad se informaticam melius discendum.
Postea, anno 1991, Linus suo systemati administrativo versionem 0.1 nuclei creavit.
Tandem, anno 1992 Orest Zborowski Linucem X Server excogitavit, ad non solum systema texticum sed quoque systema graphicum habendum.
Et, anno 1994, Linus versionem 1.0 praebuit, post versiones 66 medias.
Distributiones
Linux exsistit in formis multis, quae species Linucis distributiones appellantur.[1] Quaeque distributio suum nomen propium habet. Una distributio moderna favorabilis est Ubuntu (vide ext.).
Alia exempla distributionium Linucis sunt:
- Arch Linux
- Knoppix
- Debian GNU/Linux
- Kanotix
- Ubuntu (Kubuntu, Xubuntu, Edubuntu, Ubuntu Christian Edition)
- Slackware
- SuSE
- pocketlinux
- RedHat
- Linspire
- Lycoris
- Gentoo
- Mandriva
- Turbolinux
- Vine Linux
Vide etiam
Notae
- ↑ Anglice Linux distribution.
Nexus externus
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Linucem spectant. |
![]() |
Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes! |